HISTORIA LIBRI I MACHABEORUM

CAPUT XIV: De Antiocho Demetrii filio

#I Machab. XV#I Machab. XVI.

Eo tempore exivit Antiochus, filius Demetrii, in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnis exercitus, ita ut pauci essent cum Tryphone. Et scripsit Antiochus Simoni, et genti Judaeorum dicens: Statuo vobis omnia quaecunque remiserunt vobis reges ante me, et permitto vobis facere percussuram proprii numismatis in regione vestra. Cumque obtinuero regnum, magnificabo gentem vestram, et templum in gloria magna. Porro Tryphon fugiens Antiochum per maritima recepit se in Doram. Et insecutus est eum Antiochus, et obsedit civitatem terra et mari. Eo tempore Lucius consul Romanorum scripsit regibus, et regionibus in Oriente, ne inferrent mala Judaeis amicis suis, nec opem ferrent inferentibus, sed si qui pestilentes ex Judaeis confugerent ad eos, traderent eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicaret in eos, secundum legem suam. Antiochus autem rex obsedit Doram secundo, et conclusit Tryphonem ne procederet. Et misit ei Simon duo millia virorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa. Qui noluit ea accipere, sed fregit pactum, quod fecerat cum eo, et misit ad eum Athenobium, mandans ei, ut redderet ei arcem, quae est in Jerusalem, et Joppem, et Gazam, et tributa locorum, quibus dominatus fuerat; alioquin veniret, et expugnaret eum. Et vidit Athenobius in Jerusalem gloriam Simonis, et apparatum copiosum, et affluentiam in auro et argento, et obstupuit. Et respondit Simon: Terram alienam non sumpsimus, sed haereditatem patrum nostrorum, quae injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. Et rediit Athenobius ad regem, et renuntiavit ei verba Simonis, et gloriam ejus. Et iratus est rex ira magna. Porro Tryphon fugit navigio in Orthosiada. Rex autem persequens Tryphonem, constituit Cendebaeum ducem maritimum, et reliquit ei exercitum, ut expugnaret Judam. Et aedificavit Cendebaeus Gedorem, collocans in ea milites, ut vastarent fines Judaeae. Quod cum accepisset Simon vocavit duos filios suos seniores, Judam et Joannem. Et ait illis: Ego, et et fratres mei expugnavimus hostes Israel, ab adolescentia usque in hunc diem. Nunc autem senui, sed estote loco mei, et expugnate pro gente vestra. Auxilium vero de coelo vobiscum sit.Et dedit illis viginti millia pugnatorum, et equites. Et profecti sunt adversus Cendebaeum. Et erat fluvius torrens inter eos, et timuit populus transire, et transivit Joannes primus; et secuti sunt eum omnes. Et insonuerunt sacris tubis, et conversus est in fugam Cendebaeus, et castra ejus, et ceciderunt ex eis multi vulnerati. Vulneratus est et Judas frater Joannis, et insecutus est Joannes fugientes, usque ad Cedronem. Et ceciderunt ex eis duo millia virorum, redieruntque filii Simonis in pace.